Ordo Virtutum, Szene I: "O nescio- O infelix - Tu nescis, nec vides" (Anima)

de Hildegard von Bingen

Ave generosa gloriosa et intacta puella, tu pupilla castitatis, tu materia sanctitatis, que Deo placuit

Nam hec superna infusio in te fuit, quod supernum Verbum in te carnem induit

Tu candidum lilium quod Deus ante omnem creaturam inspexit

O pulcherrima et dulcissima, quam valde Deus in te delectabatur
Cum amplexionem caloris sui in te posuit, ita quod Filius eius de te lactatus est

Venter enim tuus gaudium habuit cum omnis celestis symphonia de te sonuit, quia virgo Filium Dei portasti, ubi castitas tua in Deo claruit

Viscera tua gaudium habuerunt sicut gramen super quod ros cadit cum ei viriditatem infundit, ut et in te factum est, O mater omnis gaudii

Nunc omnis ecclesia in gaudio rutilet ac in symphonia sonet propter dulcissimam Virginem et laudabilem Mariam, Dei Genitricem
Amen

Más canciones de Hildegard von Bingen